IDUS

IDUS
IDUS
nomen 8. dierum in quolibet mense: decimi quinti inprimis in Martio, Maio, Iunio et Octobri: vel decimi tertii in reliquis mensibus Dictae vocabulo Thusco, apud quos idem dies Itis vocabatur. quod signisicat Iovis fiduciam, Cum enim Iuppiter sit auctor lucis, unde etiam Lucetius et Diespiter dicitur: huius autem diei lux, non cum Solis occasu finiatur, sed splendorem diei ac noctis continuet Lunâ collustrante, quod semper in plenilunio, i. e. medio mense fieri soleat, ideo iure Iovis fiduciam eum vocari putavêrunt. Alii malunt sic vocatas, quasi Vidus, a videndo, vel ἀπὸ τοῦ εἰδεῖν, quod eo die plenam speciem Luna demonstret. Alii ab ove iduli, quae Idibus omnibus immolabatur Iovi, cui Idus sacrae erant. Alii iterum credunt, Hetruscam fuisse vocem, apud quos iduare dividere significabat: ideoque hanc diem Idus nominatam, propterea quod mensem iduet, i. e. dividat, cum plerumque in medium mensem incidant. Ab illis dies reliqui omnes, referuntur ad Kalendas sequentis mensis: ipsae Nonas sequuntur. Dies postridie Iduum, quemadmodum et Kalendarum ac Nonarum, atri vel insausti habiti sunt, in quibus nec rem divinam facere, nec rem quampiam novam exordiri licebat, Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 4. c. 4. Vide quoque infra, ubi de Proeliaribus diebus, Maiae Idus Mercurio sacrae fuêre, quod illis natus haberetur: vel quod tunc aedes ei vota. Iisedem Mercatorum dies festus erat, et foeneratorum. Unde poeta, colligere hos Idibus pecuniam, quam Calendis ponere satagant, ait, Martiae, quod Iulii Caesaris caede essent funestatae, Parricidii nomine insignitae sunt. Suet. in Iul. Cas. c. 88. Curiam, in qua occisus est obstrui placuit: Idusque Martias parricidium nominari: ac ne unquam so die Senatus ageretur. Quare Aug. nominis familiaeque haeres, captivos bello Perusino eodem die trucidari voluit, apud eund. in Aug. c. 15. hostiarum more, ad aram Divo Iulio exstructam, etc. Ad nuptias aptissimum habebatur tempus, quod Idus Iunias sequitur. Ovid. Fast. l. 6. v. 221. et seqq.
Hanc ego cum vellem genero dare, tempora taedis
Apta requirebam: quaeque cavenda forent.
Tunc mihi post sacras monstratur Iunius Idus,
Utilis et nuptis, utilis esse viris.
Aug. Idus Dianae erant sacrae: Unde Mart. l. 12. Epigr. 68. cuius epigraphe de Idibus Maronis.
Maiae Mercurium creastis Idus
Augustis redit Edibus Diana, etc.
Vide quoque infra Venatio. Eaedem a servis celebrabantur, qua de re Vid. Alex. ab Aiex. Genial. Dier. l. 3. c. 8. Septembres sollennes erant auspicio Magistratus, Liv. l. 4. c. 37. sicut Maiae olim Magistratibus ineundis, Idem, l. 3. c. 36. postmodum Martiae, Idem l. 23. c. 36. et Quintiles, transvectionibus Equitum, Idem l. 9. c. 46. etc. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. passim.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • Idus — 〈Sing. von〉 Iden * * * Idus   Plural, lateinisch für Iden. * * * Idus [ idu:s]: ↑Iden. Iden, Idus <Pl.> [lat. idus, H. u.]: 13. od. 15. Monatstag des altrömischen Kalenders: die I. des März (15. März, Tag der Ermordung Cäsars 44 v. Chr.) …   Universal-Lexikon

  • Idus — steht für: bestimmte Tage im römischen Kalender (Iden, Mehrzahl von lat. Idūs) IDUS steht für: intraduktaler Ultraschall, eine medizinische Untersuchungsmethode und spezielle Form der Endosonografie Diese Seite ist eine …   Deutsch Wikipedia

  • Idus — (latín, idus), palabra del antiguo calendario romano, por la que se denominaba al día 13 de ocho de los doce meses: enero, febrero, abril, junio, agosto, septiembre, noviembre y diciembre, y también al día 15 de los cuatro restantes meses: marzo …   Wikipedia Español

  • idus — (Del lat. idus). m. pl. En el antiguo cómputo romano y en el eclesiástico, el día 15 de marzo, mayo, julio y octubre, y el 13 de los demás meses …   Diccionario de la lengua española

  • Idus — (röm. Ant.), der 15. Tag des März, Mai, Julius, October, der 13. in den übrigen Monaten; s.u. Kalender. Diese Tage waren dem Jupiter heilig, dem der Flamen dialis ein Schaf (Idulis) opferte …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Idus [1] — Idus, bei den alten Römern der 13. oder 15. Tag des Monats (s. Kalender); er war dem Jupiter heilig …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Idus [2] — Idus, Gattung der Karpfen, s. Aland …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Idus — Idus, Iden, im altröm. Kalender der 15. Tag des März, Mai, Juli, Oktober, der 13. in den übrigen Monaten; diese Tage waren dem Jupiter heilig …   Kleines Konversations-Lexikon

  • Idus — Idus, Ep. (14. Juli). Dieser soll von dem hl. Patricius getauft, dann Mönch und Bischof von Ath fadhat in der irischen Provinz Leinster geworden seyn. Indessen konnten die Bollandisten keine Anhaltspunkte finden, um ihn unter die Heiligen mit… …   Vollständiges Heiligen-Lexikon

  • Idus — Idus, bei den Römern der 13. Tag des Monats, im März, Mai, Juli und Oktober der 15 …   Herders Conversations-Lexikon

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”